Testament d'Honore Grimaldi de Beuil 21/12/1537

Forum de paléographie latine

Testament d'Honore Grimaldi de Beuil 21/12/1537

Messagepar michele06 » 18 Fév 2016, 12:59

Bonjour
Ne connaissant ni le latin ni la paléographie, pourriez-vous m'aider à comprendre le contenu de ce document ?
D'avance merci.
Cordialement
Michele Gillet

Le lien vers les photos http://myalbum.com/album/MsWwqzzJGLN5
michele06
 
Messages: 3
Inscription: 18 Fév 2016, 10:35

Re: Testament d'Honore Grimaldi de Beuil 21/12/1537

Messagepar Christian VERDIER » 22 Fév 2016, 13:40

Bonjour,

Je viens de jeter un coup d'oeil rapide à votre demande.

Je vais m'en occuper dès que possible.

Cependant :
-il faut fournir une autre image de la page 1: la présente image est très floue à l'agrandissement , et les dernières lignes sont presque totalement illisibles.
-la seconde page est, elle aussi, ici ou là un peu floue; il faudrait aussi en donner un autre exemplaire de meilleure résolution.
-après vérification, la page 3 pose aussi des problèmes ( devient floue à l'agrandissement)

En ce moment ( et ce pour plusieurs semaines d'affilée ) je dispose de peu de temps pour ce genre de travail. C'est pourquoi il vous faudra être très, très, très patiente : en raison de ce manque de temps, je n'aurai terminé la transcription de ces 9 pages que dans ... quelques semaines.

N'oubliez pas de fournir de nouvelles photos des pages 1 , 2 et 3 .

Cordialement
Christian Verdier
Christian VERDIER
 
Messages: 20
Inscription: 03 Déc 2013, 07:09

Re: Testament d'Honore Grimaldi de Beuil 21/12/1537

Messagepar jlmartin » 01 Mar 2016, 15:59

Pour Michele,

Bonjour,
N'oubliez pas de fournir les nouvelles photos, des 3 premières pages, demandées par Christian. A défaut, votre demande sera classée "sans suite".

Cordialement,
J.louis
jlmartin
 
Messages: 76
Inscription: 16 Nov 2013, 22:48

Re: Testament d'Honore Grimaldi de Beuil 21/12/1537

Messagepar Christian VERDIER » 06 Mar 2016, 10:30

Bonjour,

Faute d'avoir de nouvelles photos des 3 premières pages, je n'ai pu parachever leur transcription.

Voici pour le moment la transcription des pages 4 à 9 .
Des améliorations sont encore possibles pour quelques passages restés problématiques, sans compter d'éventuelles coquilles ou étourderies à relever et rectifier !
Il faudra contrôler tous les patronymes et surtout tous les toponymes , en particulier page 7, lignes 19 à 23.


Cordialement
Christian VERDIER


page 4

1-relinquit idem magnifficus dominus testator eisdem dominabus Catherine, Magdalene
2-et Francesie filiabus suis scutos solis decem pro qualibet in quibus
3-easdem et quamlibet ipsarum respe<c>tive heredes suas particulares ac in
4-dotibus predictis instituit ac ore suo proprio nominavit voluitque
5-et ordinavit idem magnifficus dominus testator ipsas dominas filias suas premissis
6-mediantibus sub nomine sue benedi<c>tionis fore tacitas et contentas et nil
7-alliud petere posse in et super omnibus suis presentibus et futuris ratione
8-legitime suplementi eiusdem falcidie trabelianice sive alliis quibuscumque
9-autionibus occasionibus titulis sive causis, decernens idem magnifficus dominus
10-testator nullam falcidiam vel quartam de bonis eisdem relictis per eas
11-nec alteram ipsarum ullo modo posse detrahi, sciens ipse magnifficus
12-dominus testator modum et formam ac quantitatem sue substantie &
13-bonorum suorum. Item voluit et ordinavit idem magnifficus dominus testator quod
14-casu quo ipse magniffice domine filie sue seu altera ipsarum morerentur
15-seu moreretur sine herede vel heredibus legitimis & naturalibus,
16-quod Deus advertat, quod dos et alia bona ipsarum filiarum suarum
17-sic morientium revertantur ad heredem suum infrascriptum et
18-suos pleno jure, exceptis scutis quinquaginta de quibus quelibet
19-ipsarum disponere possit per eius libito voluntatis in vita et
20-in morte. Item legavit idem magnifficus dominus testator ultra
21-predicta jamdictis filiabus suis et cuilibet ipsarum eorum victum et
22- vestitum in domo eiusdem magniffici domini testatoris cum herede suo
23-infrascripto honoriffice tamen et decenter juxta facultatem sue
24-domus et hoc quamdiu vixerint et donec matrimonio collocabuntur.
25-Item relinquit eisdem et cuilibet ipsarum ultra victum & vestitum
26-donec ut supra matrimonio erunt collocate annis singulis videlicet
27-scutos solis decem eisdem et cuilibet ipsarum per heredem suum
28-infrascriptum solvendos & expediendos. Item confessus fuit
29-idem magnifficus dominus testator se habuisse et recepisse de dotibus, bonis
30-rebus et juribus magniffice domine Thomassine eius nurus, uxoris
31-magniffici domini Renati sui filii domini de Valle ultra recognitiones
32-per eum eidem factas videlicet ab una parte scutos mille septem
33-centum occasione venditionis partis jurisdictionis quam ipse
34-magniffica domina Thomassina {rayé } habebat in et super castro

page 5

1-loco jurisdictione et territorio de Brigna. Item ab alia parte
2-scutos solis quattuor centum quos ipse magnifficus dominus testator confessus
3-fuit habuisse in peccunia numerata. Item et ultra summam predictam
4-scutos solis centum quinquaginta in una bassina et cratheribus sive
5-tasseis sex et una ydria argenti, que omnia predicta ipse magnifficus dominus
6-testator voluit esse salva et secura ac recognovit eidem magniffice
7-domine Thomassine et suis in et super omnibus bonis presentibus
8-et futuris specialiter vero et expresse in et super fructibus et {seu}
9-ususfructibus juribus censibus servitiis proventibus redditibus et
10-emolumentis quibuscumque castrorum locorum et territoriorum dirigando
11-et de thorio(?) prohibendo et inhibendo dictus magnifficus dominus testator
12-venditionem ipsorum fructuum jurium predictorum et allienationem ullo
13-modo posse fieri per heredem suum infrascriptum in prejudicium et
14-sine licentia ipsius magniffice domine Thomassine et suorum ita
15-tamen etc. ipsa castra loca et homines eorumdem sint semper subdicti
16-ac teneantur et debeant inservire et hobedire suo heredi infrascripto
17-et suis in omnibus et per omnia prout tenentur et sunt ipsi magniffico
18-domino testatori . Item legavit ipse magnifficus dominus testator et jure
19-institutionis relinquit magniffico domino Johanni Baptiste eius dilecto
20-filio videlicet castrum locum territorium et jurisdictionem de
21-Crocio(?) . Item partem et portionem jurisdictions quam habet in
22-locis catris et territoriis de Thodono et de Cadeneta cum
23-illorum et cuiuslibet ipsorum castrorum et locorum respective
24-jurisdictionisbus meriis (=meris ) et mixtis imperiis hominibus homagiis
25-terris prediis cultis et incollis domibus censibus serviciis
26-et alliis juribus redditibus et emolumentis quibuscumque
27-eidem magniffico domino testatori in ipsis castris quomodo libet
28-competentibus et competituris ac per eumdem in eidem percipi
29-solitis et consuetis de quibus facere et disponere possit
30-modo quo infra scripto sui libito voluntatis in vita & in morte
31-fructibus et ususfructibus eorumdem locorum prefate magniffice domine
32-Bartholomee et ad eius vitam dumtaxat ut supra singula
33-singulis debite refferendo semper salvis et reservatis in quibus
34-quidem bonis sic ut premittitur legatis ipsum dominum Johannem
35-Baptistam heredem suum particularem instituit & ore suo proprio
36-nominavit ita quod nil aliud sub nomine sue benedictionis super omnibus
37-alliis bonis suis quibuscumque presentibus et futuris possit

page 6

1-ratione legitime jure nature debite falcidie trabellianice seu alia
2-quacumque ratione occasione vel causa, decernens idem magnifficus dominus
3-testator nullam falcidiam vel quartam de bonis relictis per eum
4-posse detrahi, sciens modum et formam ac quantitatem bonorum
5-suorum. Item voluit et ordinavit idem magnifficus dominus testator
6-quod dictus dominus Johannes Baptista eius filius non teneatur ad
7-solutionem aliquorum debitorum per eumdem magnifficum dominum testatorem
8-quovismodo et ex quavis causa factorum et fiendorum sed de eisdem
9-debitis et alliis legatis et oneribus quibuscumque sit exemptus
10-ordinando illa omnia exsolvi et adimpleri per heredem suum infrascriptum.
11-Item voluit idem magnifficus dominus testator quod dictus Johannes Baptista eius
12-filius neque sui non possint instituere in bonis predictis sibi legatis
13-nisi unum heredem videlicet primo genitum seu genitam ita quod de ipsis
14-nichil aliis filiis seu filiabus legari possit sed solum de fructibus
15-et ususfructibus eorumdem, quod si contra factum fuerit voluit idem
16- magnifficus dominus testator bona predicta eo casu ad heredem suum infrascriptum
17-et suos reverti et deveniri pleno jure. Item equidem volens et cupiens
18- idem magnifficus dominus testator bona predicta in eius domo cepe et familia perpetuo
19-remanere voluit et ordinavit quod casu quo ipse magnifficus dominus Johannes Baptista
20-aut sui in futuros heredes et successores quicumque vellent bona predicta
21-insolidum vel in parte vendere seu allienare etc. eo tunc teneantur heredi
22-suo infrascripto et heredibus ac successoribus suis quibuscumque ipsas venditionem
23-et allienationem notifficare et quod sit eidem magniffico domino heredi suo
24-et suis licitum illa bona retinere pretio quo venderentur et
25-scutis quinquaginta minus(?) si insolidum venderentur et non alias
26-infra annum declarando ex nunc casu contrario tales venditiones &
27-allienationes invalidas et nullas. Item voluit et ordinavit idem
28-magnifficus dominus testator quod casu quo idem dominus Johannes Baptista
29-moreretur sine heredibus legitimis, quod Deus advertat, etc. tunc
30-et eo casu bona predicta eidem legata ad heredem suum
31-infra scriptum deveniant pleno jure, exceptis scutis quinquaginta
32-de quibus disponere possit pro eius libito voluntatis. Item voluit
33-idem magnifficus dominus testator etc. homines de Crorio, de Thodono & de
34-Cadeneta teneantur in subsidiis predictarum magnifficarum dominarum
35-Bartholomee Magdalene et Francessie tantum et non in aliis pro
36- eorum rata ad instar [-ominum ? - ??-- bolley ?] . Item relinquit idem

page 7
1- magnifficus dominus testator prefato margniffico domino Johanne Baptista Baudin
2-quamdiu dicta magniffica domina Batholomea eius uxoris vixerit in humanis et fructus predictos
3- de Crocio de Thodono et de Cadeneta percipiet, videlicet eius vitum et vestitum
4-honoriffice in eius domo et mantionem honestam una cum duobus servitoribus
5-equestribus in dicta eius domo cum herede suo infra scripto. Item legavit
6-idem magnifficus dominus testator amore Dei Anthonio Marioni eius servitori pro bonis servitiis
7-sibi impensis et que dictum (= dictus?) impendere non cessat, videlicet florenos quinquaginta
8-per heredem suum infra scriptum eidem solvendos semel tantum.
9-Item ratifficavit idem magnifficus dominus testator fundationes per eum factas de
10-anniversario Pugeti (?) in conventu Sancti Augustini ac nostre Domine
11-Annunciate de Villario et Nostre Domine de Bolio jubendo illas observari et
12-ordinata ac legata et promissa pro ipsis inviolabiliter observari per heredem
13-suum infra scriptum, reliqua vero anniversaria per eum legata voluit
14-illa fieri et exsolvi tandiu quamdiu vixerit in humanis et post eius mortem
15-illa relinquit discretioni sui heredis infrascripti ; Et quia heredum institutio
16-est caput et fundamentum totius cuiuslibet ultimi nuncupativi testamenti
17-et cuiuslibet ultime voluntatis & dispositionis finalis, igitur prefatus magnifficus dominus
18-Honnoratus baro in omnibus autem aliis bonis suis mobilibus
19-et immobilibus, castris locis territoriis et jurisdictionibus videlicet de Bolio
20-de Pedono, de alta juridictione castri de Salice ac carterii eiusdem de alpo
21-Pedone, de Robiono, de Rora, de Ylontia, de Pertis, de alta jurisdictione de
22-Maria, de Rigaudo, de Leucha, de Therio, de Thueto, de Villario, de Massonis
23-de Malaucena, de Tornaforti, de Leventio, et de Bayriolis cum illorum
24-cuiuslibet ipsorum dominiis segnoriis imperiis hominibus homagiis censibus
25-servitiis redditibus penis domibus castris edifficiis terris possessionibus
26-pratis vineis nemoribus montibus et generaliter in omnibus aliis et
27-quibuscumque bonis suis mobilibus et immobilibus per seque moventibus rebus
28-juribus actionibus et rationibus quibuscumque ad eumdem magnifficum dominum
29-testatorem quomodo libet pertinentibus et spectantibus que et qualia
30-ac quanta sint ac quocumque nomine censeantur et in quibuscumque
31-locis ac penes quascumque # existant seu reperiantur presentibus & futuris
32-prefatus magnifficus dominus Honoratus baro testator gratis et sponte
33-ac ex eius certa scientia heredem suum universalem solum et insolidum
34-fecit instituit et ore suo proprio nominavit videlicet magnifficum dominum
35-Renatum de Grimaldi eius filium legitimum et naturalem ita
36-tamen etc. ipse dominus Renatus neque sui quicumque in ipsa baronia
37-Bolei heredes et successores ab inde in anthea perpetuis temporibus

# personas



page 8
1-non possint neque valeant instituere neque nominare in dicta baronia
2-et bonis supradictis nisi unum heredem universalem solum et insolidum
3-videlicet primo genitum seu genitam masculis non stantibus et quod ceteri filii non
4-habeant nisi pensionem per dominos barones in dicta baronia statuendam
5-et ordinandam ad eorum vitam tantum et premissa fecit et ordinavit
6-idem magnifficus dominus testator ut bona et castra predicta perpetuis
7-temporibus [ sint ?? unita ?] et remaneant in sepe domo et familia eiusdem
8- magniffici domini testatoris et casu quo ipse dominus Renatus heres ut supra
9-institutus aut sui quicumque successores in contrarium facerent disponerent
10-et ordinarent ipse magnifficus dominus testator ex nunc tales dispositiones & ordinationes
11-vigore huiusmodi testamenti nullas et invallidas declaravit et esse voluit
12-et si contingeret ipsum magnifficum dominum Renatum heredem suum ut supra
13-institutum mori sine herede vel heredibus legitimis, quod Deus
14-advertat, tunc et eo casu substituit eidem dictum magnifficum dominum Johannem
15-Baptistam et suos et moriente ipso domino Johanne Baptista modo
16-quo supra {rayé} tunc substituit eidem predictas magnifficas dominas Annam
17-Catharinam Magdalenam et Francesiam unam post aliam et morientibus
18-ipsi dominabus ut supra eisdem substituit propinquiores in gradu
19-consanguinitatis eiusdem magniffici domini testatoris ita tamen quod predicte
20-eius filie et alius quicumque heres vel successor in dicta baronia
21-teneatur et debeat in casum predictum accipere et tenere {nomen : rayé } cognomen et
22-arma ipsius magniffici domini testatoris et illis perpetuo uti. Item voluit idem magnifficus dominus
23-testator etc. casu quo idem magnifficus dominus Renatus eius heres institutus aut sui
24-venderent aliquid de bonis et hereditate suis quod teneantur predicto magniffico domino
25-Johanni Baptiste et suis predictam talem venditionem notifficare et quod sit
26-licitum eidem et suis predicta bona vendita retinere infra annum et
27-eodem pretio quo venderentur, omni contradictione cessante, hoc
28-autem est et esse voluit prefatus magnifficus dominus Honoratus baro
29-testator ex eius certa scientia suum ultimum nuncupativum testamentum
30-sive scriptis suamque ultimam voluntatem et dispositionem finalem
31-omnium et singulorum bonorum suorum mobilium et inmobilium rerum
32-et jurium suorum quorumcumque quod et quam valere voluit
32-et tenere ac locum habere jure ultimi nuncupativi testamenti
33-et cuiuslibet alterius voluntatis extreme et dispositionis finalis
34- et si non valeret jure ultimi nuncupativi testamenti valere voluit
35-et ordinavit jure codicillorum vel vi epistole vel donationis

page 9

1-causa mortis et omni meliori modo via jure et forma quibus
2-melius et efficaxius ( = efficacius) valere poterit et tenere, cassans, irritans
3-et annullans jamdictus dominus testator ex eius certa scientia
4-omnia alia testamenta codicillos et donationes causa mortis per
5-eumdem hactenus quovismodo et sub quibusvis verborum formis
6-factos, factas et facta et ipsis omnibus sic cassatis et
7-annulatis voluit hujusmodi {rayé} suum ultimum nuncupativum
8-testamentum a cetero valere tenere et in se perpetui roboris
9-firmitatem habere, rogans insuper memoratus dominus testator
10-probos et honorabiles viros subscriptos et signatos a se notos
11-cognitos et per eum nominatos et ad ferendum tetimonium adhibitos
12-et de premissis omnibus sic ut premittitur per eum dispositis
13-legatis et ordinatis testes et memores sint ac esse voluit
14-ut dum locus et tempus affuerint et ad hoc erunt requisiti
15-testimonium perhibeant veritatem, meque notarium subsignatum
16-communem et publicam personam ut de eisdem omnibus universis et
17-singulis superius scriptis et per ipsum dominum testatorem dispositis
18-et ordinatis singula singulis debite refferendo predicto
19-magniffico domino Renato heredi suo ut presertim instituto
20-legatariisque et substitutis et alliis quos tangit et tangere
21-poterit conficiam et conficere extrahere et expedire habeam
22-in debita forma unum et plura publicum et publica instrumentum
23-et instrumenta clausulam seu clausulas tot quod habere voluerint
24-et erunt necessaria dictamine sapientium si fuerint opportunum
25-substantia tamen facti in aliquo non mutata. Acta et
26- publicata fuerunt hec omnia in loco et castro de Villario in
27-camera supra coquinam ibidem presentibus nobili Jacobo de
28-Adoloyne venerabilibus dominis Johanne Lausii priore dicti Villarii
29-Petro Leuche cappellano de Bolio Anthonio Marioni Ludovico Porcelli
30-Anthonio Johanne Pauli et magistro Pauleto Laugerii dicti loci de Villario
31-testibus infrascriptis manu eorum propria et signatis ad premissa vocatis
32-specialiter et rogatis quorum testium subscriptio sequitur ut ecce
33-suiis este present moy Jaques de Dallueys et ego Johannes Lausii
34-prior Villarii et ego Petrus Leuche cappellanus de Bolio et ego Anthonius
35-Marioni de Villario et jeu Lois Porcel del Villar et jeu Jehan Paul
36-del Villar et ego Pauletus Laugerii de Villario # indictione decima ut
37-et ego Michael Clampossini notarius publicus
Christian VERDIER
 
Messages: 20
Inscription: 03 Déc 2013, 07:09

Re: Testament d'Honore Grimaldi de Beuil 21/12/1537

Messagepar michele06 » 14 Mar 2016, 19:33

Bonjour,

Veuillez m'excuser pour cette réponse tardive.
J'utilise votre site pour la première fois et j'ai maintenant demandé d'être avertie lorsqu'une réponse serait postée, afin que ce retard ne se reproduise pas.
Je ne peux pas vous envoyer de nouvelles photos des pages 1,2 et 3, pour le moment, car je viens de quitter Nice et ne pourrai retourner aux AD 06 que début mai.
Pourriez-vous attendre cette date et ne pas classer ma demande sans suite ?
J'attendrai votre traduction le temps qu'il faudra, déjà très heureuse à la perspective de pouvoir connaître le contenu de ce document.
Je vous remercie infiniment pour le travail que vous avez déjà effectué sur les pages 5 à 9.
Concernant les toponymes de la page 7, lignes 19 à 23, André Compan, dans le journal de l'écomusée du Pays de la Roudoule, 1997, donne l'origine latine des noms actuels, d'où :

19 Bolio=Beuil (06470)
20 Pedona=Péone (06420), Sauze (06470),
21 Roubion (06420), Roure (06420), Ilonse (06420), Pierlas (06260),
22 Marie (06420), Rigaud (06260), Lieuche (06260), Thiéry (06710), Touët (06710), Villars (06710), Massoins (06710),
23 Malaussène (06710), Tournefort (06420), Levens ( 06670), Bairols ( 06420).

Cordialement.

Michèle Gillet
michele06
 
Messages: 3
Inscription: 18 Fév 2016, 10:35

Re: Testament d'Honore Grimaldi de Beuil 21/12/1537

Messagepar michele06 » 16 Mar 2016, 08:47

Bonjour
Je ne vois pas ma réponse du 14/09 apparaître sur le site aussi je la reproduis.

« Veuillez m'excuser pour cette réponse tardive.
J'utilise votre site pour la première fois et j'ai maintenant demandé d'être avertie lorsqu'une réponse serait postée, afin que ce retard ne se reproduise pas.
Je ne peux pas vous envoyer de nouvelles photos des pages 1,2 et 3, pour le moment, car je viens de quitter Nice et ne pourrai retourner aux AD 06 que début mai.
Pourriez-vous attendre cette date et ne pas classer ma demande sans suite ?
J'attendrai votre traduction le temps qu'il faudra, déjà très heureuse à la perspective de pouvoir connaître le contenu de ce document.
Je vous remercie infiniment pour la transcription que vous avez déjà effectuée sur les pages 5 à 9.
Concernant les toponymes de la page 7, lignes 19 à 23, André Compan, dans le journal de l'écomusée du Pays de la Roudoule, 1997, donne l'origine latine des noms actuels, d'où :

19-et immobilibus, castris locis territoriis et jurisdictionibus videlicet de Bolio 
20-de Pedono, de alta juridictione castri de Salice ac carterii eiusdem de alpo 
21 de Robiono, de Rora, de Ylontia, de Pertis, de alta jurisdictione de
22 Maria, de Rigaudo, de Leucha, de Therio, de Thueto, de Villario, de Massonis
23 de Malaucena, de Tornaforti, de Leventio, et de Bayriolis cum illorum

19 Bolio=Beuil (06470)
20 Pedona=Péone (06420), Salice=Sauze (06470),
21 Robiono=Roubion (06420), Rora=Roure (06420), Yolontia=Ilonse (06420), Pertis=Pierlas (06260),
22 Maria=Marie (06420), Rigaudo=Rigaud (06260), Leucha =Lieuche (06260), Therio=Thiéry (06710), Thueto=Touët (06710), Villario=Villars (06710), Massonis=Massoins (06710),
23 Malaucena=Malaussène (06710),Tornaforti= Tournefort (06420),Leventi= Levens ( 06670), Bayrolis=Bairols ( 06420).

Cordialement.

Michèle Gillet »
michele06
 
Messages: 3
Inscription: 18 Fév 2016, 10:35

Re: Testament d'Honore Grimaldi de Beuil 21/12/1537

Messagepar jlmartin » 18 Mar 2016, 08:38

Bonjour,
Votre demande n'a pas été classée et est toujours d'actualité. Aucun problème pour attendre les nouvelles photos des AD 06, d'ailleurs Christian est très peu disponible jusqu'aux environs du 15 mai.
Cordialement,
j. louis martin
jlmartin
 
Messages: 76
Inscription: 16 Nov 2013, 22:48


Retourner vers Paléographie latine

Qui est en ligne

Utilisateurs parcourant ce forum: Bing [Bot] et 2 invités

cron